monumenta.ch > Isidorus > 10
Isidorus, De Natura Rerum, IX. De mundo. <<<     >>> XI. De partibus mundi.

CAPUT X. De quinque circulis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. X.---N. 1. Quas Graeci zonas vocant.---Quas Graeci parallelos, id est, zonas vocant, libri omnes. Mendose, ut apparet ex III Etymolog., cap. 43, et lib. XIII, cap. 6. Ubi cum bis eadem repetantur, tamen hae duae voces, parallelos, id est, non leguntur. Eas quisquis addidit parum Graecam vocem existimavit zonan, legeratque apud Plinium, lib. VI, cap. 33: Plura sunt segmenta mundi, quae nostri circulos appellavere, Graeci παραλλὴλους.

Ibid. Virgilius, de quinque zonis, I Georg., 322. AREV.

]
In definitione autem mundi circulos aiunt philosophi quinque, quos Graeci zonas vocant, in quibus dividitur orbis terrae. Has Virgilius in Georgicis ostendit, dicens: Quinque tenent coelum zonae. Sed fingamus eas in modum dexterae nostrae, ut pollex sit circulus Arcticus, frigore inhabitabilis; secundus circulus Therinus, temperatus habitabilis; medius circulus Isemerinus, torridus inhabitabilis; quartus circulus Chimerinus, temperatus habitabilis; quintus circulus Antarcticus, frigidus inhabitabilis.
2 [

2. Qua solis valido nunquam rota ferveat igni. Ex iis qui fragmenta poetarum edidere. Veterum tamen librorum scripturas referemus, si quis forte melius coniiciat: Quam solis valido nunquam ut aufferra a igne. Ovet. Quam solis valido nunquam aut auffera igne. Toletan., Malacitan. et Valent. Quam solis valido nunquam vis auxerat igne. Impress. Unde quis fortasse fecerit. Quas solis valido nunquam vis usserit igne. Vel: Qua solis validos nunquam vis afferat ignes. Nam illud auxerat ex afferat duobus digammis scripto confectum putamus, vel etiam: Quas solis valido nunquam vis afflet ab igni.

]
Horum primus septentrionalis est, secundus solstitialis, tertius aequinoctialis, quartus hiemalis, quintus australis. De quibus Varro dixit: At quinque aetherius zonis accingitur orbis, Ac vastant imas hiemes, mediamque calores: Sic terrae extremas inter mediamque coluntur. Qua solis valido nunquam rota ferveat igne. Quorum circulorum divisiones talis distinguit figura. [Vide pag. seq.]
3 [

3. Sed aequinoctialis circulus inhabitabilis. Primus Avicenna habitationi commodissimum dixit, quod reapse compertum est.

Ibid. At contra septentrionalis et australis circuli sibi coniuncti. Sibi, id est, aequinoctiali coniuncti, et proximi. Alioqui inter se longe distantes.

]
Sed ideo aequinoctialis circulus inhabitabilis est, quia sol per medium coelum currens nimium istis locis facit fervorem, ita ut nec fruges ibi nascantur propter exustam terram, nec homines propter nimium ardorem habitare permittantur. At contra septentrionalis et australis circuli sibi coniuncti idcirco non habitantur, quia a cursu solis longe positi sunt, nimioque coeli rigore ventorumque gelidis flatibus contabescunt.
4 Solstitialis vero circulus, qui in Oriente inter septentrionalem et aestivum est collocatus, et iste qui in Occidente inter aestivum et australem est positus, ideo temperati sunt, quod ex uno circulo rigorem, ex altero calorem habeant. De quibus Virgilius: Has inter, mediamque duae mortalibus aegris Munere concessae divum. Sed qui proximi sunt aestivo circulo, ipsi sunt Aethiopes nimio calore perusti.